- CISSYBIUM
- CISSYBIUMGraece κιςςύβιον inter pocula mensaria apud Graecos, quod hedera ambibat, Graece κιςςὸς, unde nomen. Fuit autem adeo vernaculum, ut factum fuerit ἀγροικικον ποτήριον, agrestis seu agricolarum calix. Vide Etymologum in voce Κιςςύβιον. Certe multus olim hederae in conviviis usus, neque homines solum eâ coronati, sed et pocula illâ cincta, imo quaedam plane hedaracea fuêre. Hinc Hercules apud Euripidem, Alcest. Actu 4.Ποτῆρα δ᾿ εν χείρεςςι κίςςινον λαβών,Πίνει μελαίνης μητρὸς ἔυζωρον μέθυ.Poculum vero in manibus hederaceum accipiens,Bibit nigrae matris purum vinum.Et apud eundem, Cycl. Act. 3. scyphus Cyclopis κἰςςινος, hederaceus est, latus tres ulnas et profundus quatuor etc. Vide Car. Paschalium, Coronar. l. 1. c. 17. et infra, ubi de Hedera. Becmannus hôc poculi genere vinum explorari consuevisse ait, an esset permixturn aquâ, in Origin. L. L. At vas hederaceum non continere vinum, traditur apud Catonem, de R. R. c. 111.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.